×
Corrigir

Ubi Caritas

Audrey Assad

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Congregavit not in unum Christi amor.
Exultemus, et in ipso iucundemur.
Timeamus, et amemus Deum vivum.
Et ex corde diligamus nos sincero.

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Simul ergo cum in unum congregamur;
Ne nos mente dividamur, caveamus.
Cessent iurgia maligna, cessent lites.
Et in medio nostri sit Christus Deus.

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Simul quoque cum beatis videamus,
Glorianter vultum tuum, Christe Deus;
Gaudium quod est immensum, atque probum,
Saecula per infinita saeculorum. Amen.






Mais tocadas

Ouvir Audrey Assad Ouvir