×
Corrigir

Credo (latim)

Católicas

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem cæli et terræ,
visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum,
Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum
Et ex Patre natum, ante omnia sæcula.

Deum de Deo,
lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero.

Genitum, non Factum,
Consubstatialem Patri:
Per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines,
Et propter nostram salutem,
Descendit de cælis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto,
Ex Maria Virgine:
Et homo factus est

Crucifixus etiam pro nobis:
Sub Pontio Pilato,
Passus et sepultus est.

Et resurrexit tertia die,
Secundum Scripturas.

Et ascendit in cælum:
Sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria,
Iudicare vivos et mortuos:
Cuius non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem:
Qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio,
Simul adoratur, et conglorificatur:
Qui locutus est per Prophetas.

Et unam, sanctam, catholicam,
Et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma,
In remissionem peccatorum.

Et exspecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi sæculi

Amen






Mais tocadas

Ouvir Católicas Ouvir